Charter Document - 05420016

Charter Document - 05420016


Charter Number: 05420016
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200 - 1201
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cotes die Martis in crastino Sancti Vincentii Inter Ricardum Malebysse petentes et Willelmum Abbatem et Monachos de Rievalle tenentes de divisis terre inter Halmiby et Laueschales Unde placitum fuit [] scilicet quod idem Ricardus remisit [] predictis Abbati et Monachis de Rievalle de se et heredibus suis in perpetuum totum jus [] in Stainton cum pertinentiis per has divisas scilicet sicut rivus de Wideris descendit per vallem de Laddale et cadit in Riam et sicut Ria vadit deorsum et cadit in Sef et deinde sursum contra decursum de Sef usque ad locum ubi Flandedalebec cadit in Sef et inde sursum per Flandgedalebec usque ad locum ubi Flangedale et Blawathgile simul veniunt et pro hac quieta clamatione [] predicti Abbas et Monachi dederunt ipsi Ricardo c solidos sterlingorum et predictus Ricardus et heredes sui debent warentizare prefatis Abbati et Monachis predictam terram sicut dictum est

Source (click image below to view full size)