Charter Document - 05420013

Charter Document - 05420013


Charter Number: 05420013
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem die Dominica proxima ante festum Sancti Thome Apostoli Inter Robertum de Frisbois petentes et Warinum de Vesci et Emmam uxorem ejus tenentes per Stephanum Basset positum loco ipsius Emme [] de octo carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Holmeton et in Torp et in Peningestorp Unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Warinus et Emma recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Roberti et illam quietam clamaverunt eidem Roberto et heredibus suis de ipsis et heredibus suis in perpetuum et pro hac recognitione [] predictus Robertus dedit et concessit prefatis Warino et Emme duodecim bovatas terre cum pertinentiis in Holmeton de predictis viij carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis versus occidentem Tenendas sibi et heredibus suis de predicto Roberto et heredibus suis faciendo servitium quod pertinet ad duodecim bovatas terre unde quadraginta octo carucatas terre faciunt feudum j militis et predictus Robertus et heredibus sui warantizabunt predictis Warino et Emme et heredibus eorum prefate xij bovatas terre contra omnes gentes

Source (click image below to view full size)