Charter Document - 05420009
| Charter Number: | 05420009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem die Martis proxima post festum Sancti Johannis Baptiste Inter Robertum Abbatem de Ebor petentes per Thomam de Forset Monachum positum [] et Willelmum de Funtenay et Matillidem uxorem suam tenentes de advocatione Ecclesie de Riston cum pertinentiis Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Willelmus et Matillis uxor sua recognoverunt advocationem predicte Ecclesie esse jus predicti Abbatis et eam remiserunt et quietam clamaverunt predicto Abbati et successores suis de se et heredibus eorum in perpetuum et pro hac quieta clamantia [] predictus Abbas dedit predicto Willelmo et Matillidi decem marcas argenti
