Charter Document - 05420006
| Charter Number: | 05420006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem a die Pasche in j mensem Inter Willelmum Filium Walteri petentes et Ricardum Filium Duranti tenentes de duabus carucatas terre cum pertinentiis in Rellinton et de una carucatas terre cum pertinentiis in Torp Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Ricardus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Willelmi et pro hac recognitione [] predictus Willelmus concessit predicto Ricardo totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam de capitali domino per servitium quod ad terram illam pertinet in tota vita ipsius Ricardi sine detrimento ipsius feodi Exceptis quinque bovatas terre que remanent ipsi Willelmo et heredibus suis scilicet due bovata in vilenagio in Torp quas Walterus filius Wulbert tenuit et j bovata in Rellinton quam Benedictus filius Willelmi tenuit et servitium unius bovata terre in Rellinton quam Johannes de Setrinton tenuit et servitium j bovata terre quam Rogerus filius Willelmi tenuit Tenenda de capitali domino per servitium quod ad illas quinque bovatas pertinet et post decessum ipsius Ricardi predicte tres carucatas terre cum pertinentiis redibunt ipsi Willelmo et heredibus suis quiete de predicto Ricardo et heredibus suis quia idem Ricardus nichil juris clamat in predicta terra nisi in vita sua o[c]casione quod idem Ricardus duxerat Matellidem matrem predicti Willelmi in uxorem de qua liberos habuit
