Charter Document - 05420004
| Charter Number: | 05420004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1199 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem die Sabbati proxima post Conversionem Sancti Pauli Inter Hugonem de Vavadum petentes per Ricardum de Vavadum positum [] et Emmam Basset tenentes de dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Elvele Unde placitum fuit [] scilicet quod predicta Emma recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Hugonis Et pro hac recognitione [] predictus Hugo concessit predicte Emme et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum servitium dimidiam marce per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio scilicet ad Pentecosten quadraginta denarios et ad festum Sancti Martini quadraginta denarios
