Charter Document - 05420003
| Charter Number: | 05420003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1199 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem in Octavis Sancti Hillarii Inter Ilgerum de Catton petentem et Hamonem Abbatem de Beilande tenentem per Willelmum confratrem suum positum loco predicti Abbatis ad lucrandum vel perdendum de ij bovatas terre pertinentiis in Catton Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Abbas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Ilgeri Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Ilgerus concessit predicto Abbati et successores suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis inperpetuum per liberum servitium duorum solidos per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio scilicet ad festum Sancti Martini xij denarios et ad Pentecosten xij denarios preter j toftum quod Reginaldus de Catton tenuit in capite ville de Catton et ij acras que idem Ilgerus retinet ad opus suum de eadem terra Et pro hac concordia et concessione idem Abbas dedit predicto Ilgero dimidiam marcam argenti
