Charter Document - 05420001

Charter Document - 05420001


Charter Number: 05420001
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Norhamtoniam die Pentecostes Inter Robertum de Turneham et Johannam Uxorem Ejus per Robertum positum loco Johanne petentes et Alexandrum Abbatem et Monachos de Melsa tenentes de iiij carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Warham Unde placitum fuit inter eosdem Monachos et predictos Robertum et Johannam et Beatricem Fossard matrem ejusdem Johanne que eandem terram petiit in dotem in Curia domini Regis per sic quod predictus Robertus recognovit et quietam clamavit totam predictam terram cum pertinentiis predicto Abbati et [Mona]chis ibidem Deo servientibus sicut jus illorum quod habuerunt ex dono Willelmi Fossard patris Johanne uxoris ejusdem Roberti ita libere quiete et integre sicut carte predicti Willelmi quas inde habent testantur Pro hac autem [conve]ntione et concordia concesserunt predicti Abbas et Monachi quod si predictus [Robertus] heredem habuerit ex Johanna predicta uxore sua et ipse Robertus voluerit prefate iiij carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis suis eisdem Monachis escambire dabit eis pro illis viginti libratas terre de hereditate Willelmi Fossard loco competenti prefatis Monachis et ipsi Roberto salva Monachis melioratione sua quam ipsi fecerint in predicta terra in edificiis et in bladis ita ut omnem meliorationem suam tollant cum catallis et utensilibus nisi prenominatus Robertus inde gratum illorum fecerit Et si aliquis heredum predictorum Roberti et Johanne predictas viginti libratas terre prefatis Monachis abstulerit vel illas eis non warantizaverit iidem Monachi sine placito et omni inpedimento recuperabunt predictas iiij carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis adeo plene et integre sicut illas inde escambium habuerunt Quod si prenominatus Robertus illud escambium non fecerit predicti Monachi predictas iiij carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis sicut elemosinam liberam et puram in pace perpetuo possidebunt

Source (click image below to view full size)