Charter Document - 05410022
| Charter Number: | 05410022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1198 - 1199 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die Veneris proxima ante festum Sancte Luce Euangeliste Inter Radulfum de Lenham petentem et Radulfum de Moleton et Abbatem de Egleston tenentes de tota terra de Egleston quam predictus Radulfus de Moleton tenuit de predicto Radulfo de Lenham Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulfus de Lenham per donum predicti Radulfi de Moleton remisit et concessit predicto Abbati de Egleston et successoribus suis totam predictam terram de Egle[s]ton tenendam in perpetuum de eodem Radulfo de Lenham et heredes suis reddendo inde annuatim predicto Radulfo de Lenham uel heredes suis sex marcas argenti die Sancti Botulphi uel in crastino in domo Senescalli de Richem[unde] apud Hoilande et per seruicium sexte partis feodi unius militis pro omni seruicio Et pro hac remissione et concessione predictus Radulfus de Moleton dedit predicto Radulfo de Lenham quindecim marcas argenti
