Charter Document - 05410018
Charter Number: | 05410018 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1189 - 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibid ad Scacarium festi S Michaelis die Jouis proxima ante festum Omnium Sanctorum Inter Simonem de Muhalt tenentem et Gwarinum Filium Geroldi petentem et positum loco Alicie de Curzi vxoris sue in curia Domini Regis ad lucrandum et perdendum de octo carr terre cum pert in Wika et Kisewik Vnde placitum fuit inter eos in curia domini Regis et vnde idem Simon posuit se in magna assisa domini Regis apud Windlesorum ad recognoscendum utrum ipse maius ius haberet tenendi totam predictam terram de predicto Gwarino filio Geroldi et Alicia de Curzi vxore sua quam idem Gwarinus et Alicia in dominico scilicet quod predicti Gwarinus filius Geroldi et Alicia vxor sua recognouerunt totam prenominatam terram esse ius prefati Simonis et concesserunt eam illi et her suis tenendam de illis et her eorum in feodo et hereditate libere et quiete et finabiliter per seruicium feodi dimidii militis pro omni seruicio quod ad eundem Gwarinum filium Geroldi et Aliciam vxorem suam uel ad heredes eorum pertineat Et inde cepit Gwarinus filius Geroldi homagium predicti Simonis de Muhalt Et pro hac concessione et hac finali concordia sepedictus Simon dedit prefato Gwarino filio Geroldi quadraginta marcas argenti et Alicie vxori sue quinque marcas argenti