Charter Document - 05410017
| Charter Number: | 05410017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1195 - 1196 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] tercia die post translationem sancti Edwardi anno regni Ricardi regis ix coram [] Inter Ceciliam de Nordictun petentem et Agatham Trussebut tenentem per Bernardum Senescallum suum positum loco suo [ad lucrandum uel perdendum] de ij carucatas terre cum pertinentiis in Neuhusum Vnde placitum fuit inter eas in prefata Curia scilicet quod predicta Agatha remisit et quietum clamauit prenominate Cecilie et heredibus suis totum ius et clamium suum quod habuit in predictis carucatas terre cum pertinentiis in Neuhusum de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamatio predicta Cecilia dedit prenominate Agathe xx marcas argenti
