Charter Document - 05410016

Charter Document - 05410016


Charter Number: 05410016
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis tercia die translationis Sancti Edwardi Inter Radulphum de Normanuille petentem et Eliam de Normanuille fratrem suum tenentem de j carucata terre cum pertinentiis in Dauton Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Elias recognouit prenominato Radulpho et heredibus suis predictam terram esse ius et hereditatem suam et ei reddidit ut ius suum Et predictus Radulphus dimisit prenominato Elie prenominatam carucata terre cum pertinentiis in Dauton Tenendam ad firmam in uita sua per liberum seruicium ij solidorum per annum pro omni seruicio saluo forinseco seruicio reddendorum annuatim ipsi Radulpho et heredibus suis ad festum Sancti Martini et post decessum ipsius Elie tota predicta terra scilicet j carucata terre cum pertinentiis in Dauton redibit ipsi Radulpho et heredibus suis quieta de heredibus suis inperpetuum

Source (click image below to view full size)