Charter Document - 05410015
| Charter Number: | 05410015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1189 - 1199 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die Mercurii secundi post Octavas Pasche Inter Benedictum de Sculekotes petentem per Phylippum filium suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Walterum de Caretorp et Maysant vxorem eius tenentes de v bouatas terre cum pertinentiis in Burton Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod Walterus et Maysant vxor eius recognouerunt predictas v bouatas terre cum pertinentiis in Burton esse ius et hereditatem ipsius Benedicti Et pro hac recognicione predictus Benedictus concessit prefatis Waltero et Maysant et heredibus eorum tenere de se et heredibus suis iure hereditario predictas v bouatas terre cum pertinentiis in Burton per seruicium v bouatarum vnde xij carucatas faciunt seruicium vnius militis Et pro hac concessione et fine et Concordia predicti Walterus et Maysant dederunt predicto Benedicto c solidos argenti
