Charter Document - 05410014
Charter Number: | 05410014 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1189 - 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibid die S Marci Ewangeliste Inter Willelmum de Coleuille et Stephanum de Marham et Aliciam uxorem suam et Nicholaum de Stoteuille et Gonnoram uxorem suam petentes et Willelmum de Aubeni tenentem de terra que fuit Radulphi de Albeni scilicet de feodis quindecim militum cum pert in Aburne et in Binnebroc et in Dalton et in Naburne super Usam et in Feribi Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus de Albeni recognouit et reddidit prefato Willelmo de Coleuille cuius homagium cepit quasi de antenato et prefatis Stephano de Marham et Alicie uxori sue et Nicholao de Stuteuille et Gunnore uxori sue totam predictam terram sicut ius et hereditatem illorum saluo seruicio suo Pro hac autem recognicione dederunt predicti Willelmus de Coleuille et Stephanus de Marham et Alicia uxor eius et Nicholaus de Stuteuille et Gunnilda uxor eius Odonello filio Willelmi de Albeni quartam partem tocius predicte terre tenendam de eis in feodo et hereditate per seruiciiun feodi trium militum et dimidie et quarte partis feodi j militis scilicet capitale masuagium de Dalton et totam medietatem illius uille et preterea duas bouatas terre et dimidiam in eadem uilla de uilenagio et quartam partem tocius uille de Binnebroc cum omnibus pert suis et seruicium feodi trium militum in Leuberc et in Bisilingtorp de feodo Radulfi de Clere et feodum quod Walterus de Belebi tenuit in Turgrimebi et seruicium duarum bouatarum in Binnebroc pro seruicio dimidii militis quas Willelmus filius Roberti tenuit et seruicium j bouate terre in Binnebroc quam Robertus Brito tenuit et seruicium Jolani de Ferebi Pro hac uero donacione quietum clamauit releuium quod ei debebant de eadem terra scilicet c et xij marcas et dimidiam Hec autem conuencio facta est salua dote racionabili Sibille de Waluines quoad uixerit