Charter Document - 05410005

Charter Document - 05410005


Charter Number: 05410005
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1189 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die Sabbati proxima ante festum Sancti Dunstani Inter Henricum Clericum de Gnareburc petentem et Alanum de Stanleie tenentem de dimidia carucata terre cum pertinentiis et triginta sex acris terre in Stanleie Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Henricus recognouit totam predictam terram esse ius et hereditatem ipsius Alani et terram illam quietam clamauit a se et heredibus suis predicto Alano et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieto clamatio predictus Alanus dedit predicto Henrico vnam bouata terre in Stanleie quam Bernulfus tenuit et sex acras terre de dominico ipsius Alani vnde due iacent in cultura de Huluesweit et alie due in Brunesdale et alie due in cultura de Keldespringe et hanc bouata terre cum eisdem sex acris tenebunt Henricus et heredes sui de predicto Alano et heredibus suis reddendo inde annuatim pro omni seruicio saluo forinseco seruicio quatuor denarios scilicet duos ad Pascha floridum et alios duos denarios ad festum Sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)