Charter Document - 05410004

Charter Document - 05410004


Charter Number: 05410004
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1195
Date type: Internal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die Sabbati proximo post festum Sancte Luce anno regni regis Ricardi septimo apud Westmonasterium coram [] Inter Anketillum Monachum Positum loco abbatis de Gereualle ad lucrandum uel perdendum petentem et Rogerum filium Radulfi tenentem de viginti acris terre in Cristescroft cum pertinentiis quas Guemarus frater suus dedit cum corpore suo Abbacie de Gereualle in puram et perpetuam elemosinam Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Rogerus filius Radulfi de Torinton concessit predicte Abbacie de Gereualle viginti acras terre et eas ei warantizabit contra omnes homines Et si eas warantizare non poterit rationabile escambium ad ualenciam illius terre in eadem uilla predicte Abbacie faciet

Source (click image below to view full size)