Charter Document - 05410003

Charter Document - 05410003


Charter Number: 05410003
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1195 - 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Apud Westmonasterium die Martis proxima ante festum S Luce Ewangeliste Inter Petrum Luuelle et Bertram de Muneketon et Robertum Filium Petri et Matillem matrem eiusdem Roberti petentes et Priorissam et Conuentum de Muneketon tenentes de rationabili parte bosci Petri Luuelle et Bertram de Muneketon et Roberti Luuelle filii Petri et Matillis matris eiusdem Roberti de Muneketon Vnde placitum fuit inter eos in Curia prefata scilicet quod prefata Priorissa et Conuentus de Moneketon reddiderunt et quietum clamauerunt in perpetuum de eis et earum successoribus predictis Petro Luuelle et Bertram et Roberto et Matilli et eorum her septem percatas predicti bosci scilicet illas que iacent propinquiores bosco predictorum Petri et Bertram et Roberti filii Petri et Matillis uersus orientem Et pro ista quieta clamantia et fine et concordia idem Petrus et Bertram et Robertas et Matillis quietum clamauerunt in perpetuum de eis et her eorum totum ius et clamium suum quod habuerunt in residua parte predicti bosci de Muneketon pro v marcis argenti quas eadem Priorissa et Conuentus dederunt predictis Petro Luuelle et Bertram et Roberto filio Petri et Matilli matri eiusdem Roberti

Source (click image below to view full size)