Charter Document - 05410002

Charter Document - 05410002


Charter Number: 05410002
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1192 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis Apud Eborum die Dominica proxima post festum Sancti Clementis Inter Walterum de Hamby petentem et Johannem de Gouton tenentem de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Hoton Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia per breue de recto scilicet quod predictus Johannes recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius et hereditatem predicti Walteri Et pro hac recognicione fine et concordia predictus Walterus concessit predicto Johanni totam predictam dimidiam carucatam terre cum pertinentiis tenendam ipsi Johanni et heredibus suis de predicto Waltero et heredibus suis faciendo inde forinsecum seruicium quantum ad tantum terre pertinet vnde x carucata terre faciunt feodum vnius militis pro omni seruicio in perpetuum Et inde homagium suum recepit

Source (click image below to view full size)