Charter Document - 05410001

Charter Document - 05410001


Charter Number: 05410001
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1190 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis Apud Northamtoniam die Jouis post Octavas Sancti Illarii proxima anno regni regis Ricardi secundo coram Hug[one] Bard[ulfo] [] Inter Priorem et Conuentum de Lewes per Mainonem Camerarium de Lewes loco illorum positum et Willelmum de Warenne filium Reginaldi de Warenne de aduocatione ecclesie de Herthille Vnde placitum fuit inter eos in Curia Domini Regis scilicet quod predictus Willelmus quietam clamat de se et heredibus suis predictis Priori et Conuentui aduocationem prefate ecclesie de Herthille in perpetuam elemosinam ut ad eam personam presentent quam uoluerint et similiter quietum clamat eis vnum masagium in eadem uilla quod Bernardus Ragedale tenuit et masagium quod Robertus Clericus tenuit remanet prefato Willelmo et heredes suis finabiliter cum gardino eiusdem masagii uersus orientalem partem ecclesie de Herthille iuxta cimiterium Et pro hac concordia predicti Prior et Conuentus quietam clamauerunt predicto Willelmo et heredes suis in perpetuum aduocationem ecclesie de Porteslade ut ad eam personam presentent quam uoluerint ita quod persona quam prefatus Willelmus uel heredes sui ad prefatam ecclesiam de Porteslade presentauerint reddet prefatis Priori et Conuentui annuatim quadraginta solidos in perpetuam elemosinam

Source (click image below to view full size)