Charter Document - 05401537
Charter Number: | 05401537 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Joannes humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis quod nos duas terre pecias et quamdam domum ibidem sitam in territorio de Floriaco juxta Aureliam septem arpenta terre continentes quorum quinque arpenta sunt in censiva domus nostre de Rectorio et duo in censiva domus nostre de Sancto Gervasio quam terram magister Rat canonicus Aurelianensis nobis in tes tamento suo legavit Joanni Veleme et heredibus suis in perpetuum concedimus jure hereditario quiete et pacifice possidendam ita tamen quod dictus Joannes vel heredes ejus qui pro tempore erunt in festo sancti Andre apostoli quindecim solidos parisiensium et in octavo Brandonum similiter quindecim solidos parisiensium nobis Aurelius vel mandato nostro tenebuntur reddere censuales si autem contigerit dictum Joannem vel ejus heredes predictos quindecim ultimos solidos in dictis octavis bonis minime persolvisse ipse vel ejus heredes quinque solidos parisiensium nobis tenebuntur reddere pro emenda Quoniam labilis est memoria hominum et ut presens pagina roboris obtineat firmitatem ad petitionem dicti Joannis sigilla nostra dignum duximus apponenda Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo