Charter Document - 05401465
Charter Number: | 05401465 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1215 - 1231 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Bartholomeus Dei gratia abbas humilis Sancti Benedicti Floriacensis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum inter nos ex una parte et Petronillam relictam Petri Senecho et filios ejusdem Petri et Benedictum Fabrum ex alia verteretur contentio coram venerabili viro Remigio archipresbytero de Sancto Salvatore super quibusdam terris apud Noas Bruciam et pratum Gontaut constitutis quas nostras esse dicebamus tandem compositum fuit in hunc modum quod nos quittavimus eisdem dictas terras et concessimus sub annua pensione quatuor solidorum parisiensium priori nostro de Giemo persolvendorum sibi et heredibus suis in perpetuum possidendas ita quod ipsi plenam decimam de dictis terris priori nostro de Giemo persolvent et in tempore messionum ante amotionem gerbarum tenentur insinuare prefato priori vel mandato ipsius ut mittat pro decima sua capienda qui si statim non miserit possessores dictarum terrarum extunc gerbas suas libere poterunt amovere