Charter Document - 05401370

Charter Document - 05401370


Charter Number: 05401370
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Benedictus et Renerius majores jurati dixerunt quod clamores de balliva de Mosterello sunt domini abbatis dixerunt etiam quod major de Mosterello debet ponere tres mestivarios in granchia et illi tenentur facere fidelitatem domino abbati vel mandato ipsius idem major debet percipere in granchia illa octo minas sigali ad mensuram Lorriaci et quicquid rastrum vel li bal s possunt trahere per fidelitatem mestivorum et medietatem de exclusis et minuta stramina et nichil amplius potest capere in dicta granchia Predictus major debet reddere annuatim sex solidos ad cooperiendam granchiam Quando dominus abbas vult rumpere stagna in balliva debet submonere majorem et major debet illa rumpere et post piscationem domini abbatis dictus major in habendis piscibus nullam habet consuetudinem Calceia autem debet rumpi et reparari de expensis abbatis In omnibus nemoribus de balliva sua habet major custodiam suam et si forisfactum ibi invenerit ferramentum est suum emenda est domni abbatis in dictis nemoribus nichil amplius habet exceptis nemoribus de Ocrea et de Cathena in quibus capit nemus mortuum ad calefaciendum se et nemus vivum ad facienda herbergagia si autem examen apum inventum fuerit in nemoribus mortuis medietas erit majoris altera illius qui apes illas invenerit si vero in nemoribus vivis fuerit repertum major medietatem reservabit domino abbati aliam habebit inventor Decima lini et cannabi est majoris et presbyteri pro parte sua debet major solvere annuatim domino abbati XVIII denarios censuales dominica ante Ramos palmarum In nuptiis nichil habet de consuetudine In rebus inventis in balliva sua nichil habet exceptis his que percipit in apibus ut supra diximus In porcis occisis [] Pro forisfacto vinearum habet medietatem dominus abbas aliam custos vinearum in medietate domini abbatis major nichil capit preter armum in parte vinearii nichil habet Medietatem habet in festuagio Serviens majoris debet ire ad numerandas gerbas cum serviente abbatis si ab ipso fuerit vocatus nec potest ire per se et si serviens majoris ire voluerit cum serviente abbatis non debet eum prohibere serviens abbatis quin ille non eat cum suis expensis Major nulla placita potest tenere ante se ad mandatum domini abbatis debet reddere et recredere quicquid tenebit et submonere homines coram domino abbate quotiens dominus abbas jusserit omnes submonitiones ad majorem pertinent excepto quod dominus abbas vel prepositus de Curte Matriniaci possunt quemlibet de balliva si eum presentem invenerint submonere Omnes corvee sunt domini abbatis preter unam que est majoris Nullam masuram potest major habere sine voluntate abbatis Medietatem rasturarum de oblitis habet major in balliva sua In omnibus mercetis in quibus dominus abbas ventas habet vel laudationem major percipit sextarium vini non de viliori nec de cariori In festo Omnium Sanctorum Natalis Domini in Purificatione beate Marie Virginis debet recipere oblationes in ecclesia de Mosterello et in singulis festivitatibus debet capere in parte oblationum domini abbatis tres denarios pro carnibus cum duobus panibus et duabus candelis et dimidium sextarium vini non de viliori nec de cariori In receptione agnorum in Pascha habet unum agnum in receptione lanarum in festo sancti Joannis Baptiste habet major tres denarios pro carnibus duos denarios pro panibus duos denarios pro candelis dimidium vini sexterium non de viliori nec de cariori Major debet instituere custodes vinearum et accipere fidelitatem ab eis astantibus viri de balliva quorum sunt vinee quod ipsi bona fide conservabunt domini abbatis jus et hominum de balliva