Charter Document - 05401218
Charter Number: | 05401218 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ego siquidem A abbas et totum pariter Floriacense capitulum prefatis hominibus concessimus quod pro tallia quam prefatus prior ab eis requirebat sex libras parisiensis monete annuatim in Nativitate sancte Marie eidem priori in perpetuum solvere tenebuntur prior vero qui pro tempore domui Loriaci preerit postquam sex libras ei in prefata solemnitate reddiderint aliam talliam ab eis non requiret salvis aliis consuetudinibus quas in eadem terra tam in justitia sua quam in corveis sive aliis modis habuisse dignoscitur Quod ut ratum firmumque permaneat nostro et capituli nostri sigillo fecimus roborari Hujus rei testes sunt Robertus prior Arnulphus subprior Godefridus tertius in ordine Willermus armarius Willermus celerarius Hugo prepositus Garnerius prior Loriacensis Artaudus capicerius Petrus infirmarius Osbertus prepositus Burdinus de Bicheto Benedictus de Nibella Actum in capitulo nostro anno incarnati verbi millesimo centesimo octogesimo