Charter Document - 05400553
Charter Number: | 05400553 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis B decanus Bituricensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constitutus Arnulfus de Acayo miles vendidit in perpetuum et concessit viris religiosis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis pro sexaginta libris parisiensium quibus in pecunia numerata gratum suum confessus est habuisse talliam et censum denariorum quam percipiebat pro salvamento in homines dictorum abbatis et conventus commorantes in territorio ipsorum de Ussum et viginti quinque darsos quos quidam dictorum hominum eidem militi annuatim reddebant insulam quam habebat super littus Ligeris juxta portum de Castellione sitam corveias quas eidem dicti homines debebant ut dicebat totum usagium quod ipse et homines sui apud castrum vel ubicumque residentes dicebant se habere pro se et animalibus suis in nemoribus Sancti Benedicti apud Ussum sitis et quicquid habebat vel habere poterat vel debebat quocunque modo in homines dicti territorii nihil sibi juridictionis seu emolumenti retinens in rebus seu hominibus supradictis fide data in manu nostra promittens quod nihil in rebus supradictis per se vel per alium de cetero reclamabit imo venditionem rerum predictarum contra dictos homines suos et quoscunque alios predictos dominos feodi quotiescunque opus fuerit tenebitur defendere et garentire et perdas et missiones si quas prefati abbas et conventus legitime pro defectu garantie sustinerent in integrum secundum usus et consuetudines patrie restauraret Hanc autem venditionem Ysabellis uxor dicti militis voluit approbavit et concessit coram Vincentio capellano de Belloloco cui quantum ad hoc mandatum dedimus speciale et fidem dedit in manu ipsius capellani spontanea non coacta nec in aliquo circumventa quod contra ratione dotalitii seu alio quocunque modo sibi competenti per se vel per alium de cetero non veniret sicut per litteras dicti capellani quibus fidem super hoc adhibemus plenariam nobis constitit evidentes et quia res de quibus facta est venditio supradicta de capite dicte uxoris movebant dictus miles reddidit eidem in eschangium sexaginta solidos parisiensium in tallia sua de Acayo annuatim quod eschangium dicta uxor gratanter accepit coram dicto capellano et dixerunt tam dictus miles coram nobis quam ejus uxor coram eodem capellano per fidem suam sicut in litteris dicti capellani plenius continetur quod tantum valebat eschangium et plus quantum res de quibus facta est venditio supradicta dixerunt etiam tam dictus miles quam ejus uxor coram dicto capellano quod frater Floricus procurator dictorum abbatis et conventus ad hoc specialiter destinatus per fidem suam quod hec erat vera venditio et non ficta sine dolo sine fraude et absque usuraria pravitate Actum et ad petitionem partium sigillo nostro sigillatum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto mense novembri