Charter Document - 05400550

Charter Document - 05400550


Charter Number: 05400550
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Magister Michael de Sancto Dionysio canonicus et officialis Rhemensis universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum contencio esset inter viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte dominum Albericum de Sorbonio militem patrem et fratres ipsius Alberici ex altera super quodam nemore quod dicti Albericus pater et fratres ipsius Alberici vendiderunt in quo dicti abbas et conventus dicebant se habere quintam partem ea ratione quia in nemore de Triaumont habent quintam partem dicti abbas et conventus quod nemus conjunctum est dicto nemori de Triaumont et illud nemus venditum dicebant dicti abbas et conventus esse partem vel de pertinentiis ipsius nemoris de Triaumont prout procurator dictorum abbatis et conventus et dicti Albericus pater et fratres ipsius Alberici recognoverunt coram nobis cumquedicti Albericus pater et fratres ipsius Alberici contrarium dicerent videlicet nemus predictum venditum nec esse partem nec de pertinentiis dicti nemoris de Triaumont dicti abbas et conventus ex una parte sub pena viginti librarum parisiensium prout in litteris ipsorum abbatis et conventus ut dicitur continetur et dictus Albericus pro se patre et fratribus ipsius Alberici in viros venerabiles abbatem Eslensem et dictum Stephanum de Louriaco canonicum Rhemensem compromiserunt Promisit etiam dictus Albericus fide data et sub pena viginti librarum parisiensium quod ipse Albericus firmiter observaret et sub pena predicta a dictis patre et fratribus suis faceret observari quidquid dicti abbas Eslensis et dictus Stephanus super dicta contencione per inquestam quam super hoc facerent ducerent ordinandum secundum quod in litteris curie Rhemensis super hoc confectis vidimus contineri Cum autem dicti arbitri in se onus dicti arbitri suscepissent et aliquandiu in inquisitione processissent sicut ab ipsis arbitris intelleximus tandem dicti abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis procuratorem suum et dicti Albericus pater et fratres ipsius Alberici fide data et sub pena predicta de jam dicta contencione de alto et basso in predietum abbatem Eslensem et Stephanum compromiserunt promittentes sub fidei dicte religione et sub pena predicta quod quidquid dicti arbitri de alto et basso super dicta contencione pro sue voluntatis arbitrio ducerent ordinandum seu etiam statuendum dicte partes irrevocabiliter et sine contradictione observarent sicut hec omnia tam dicti arbitri quam dicti procurator et Albericus pater et fratres ipsius Alberici recognoverunt coram nobis dicti vero arbitri procuratore dictorum abbatis et conventus et dictis Alberico patre et fratribus ipsius Alberici presentibus arbitrium suum protulerunt in hunc modum videlicet quod dicti abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis habent et habebunt quintam partem in dicto nemore vendito de quo fuit convencio ut dictum est quod nemus vulgariter appellatur Floence ut dicebant et in toto nemore de Triaumont sicut se comportat et in aliis nemoribus conjunctis eidem nemori de Triaumont si qua sint conjuncta que sint predictorum Alberici patris et fratrum ejusdem Alberici et si dictum nemus de Triaumont pro aliqua parte aliquo alio nomine nuncupetur dicti abbas et conventus in eodem tantum juris habeant quantum in ipso nemore de Triaumont habere dinoscuntur videlicet quintam partem salvis tamen utrique parti omnibus articulis contentis in a viris venerabilibus abbate et priore Sancti Petri Vivi Senonensis judicibus a domino Papa delegatis statuerunt etiam dicti arbitri quod quandocunque dictum nemus et de Floence vel alia nemora adjuncta eidem nemori Triaumont de pertinentiis ipsius nemoris de Triaumont existentia ut dictum est seu in toto seu per partes vel semel vel successive vendi contigerit empter sive emptores dictis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis vel eorum certo mandato videlicet de quinta parte denariorum quam omnium aliarum rerum ratione emptionis predicte solvendarum satisfacere tenebuntur et sufficientem prestare cautionem dictis abbati et conventui vel eorum certo mandato de dicta portione antequam ad dictum nemus vel ad dicta nemora pro ipsis scindendis vel scindendo accedant Prolato autem dicto arbit io procurator dictorum abbatis et conventus ex una parte et dicti Albericus pater et fratres ipsius Alberici ex altera hujusmodi arbitrio parentes recognoverunt coram nobis quod prolationem dicti arbitrii ratam et firmam habebant In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo sedis metropolitane Rhemensis vacantis ad peticionem dictarum partium fecimus roborari Actum anno Domini MCCXLIII mense martio