Charter Document - 05400548
Charter Number: | 05400548 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Petrus de Escantilli Aurelianensis et Senonensis baillivus salutem in Domino Noverint universi quod cum contencio verteretur inter venerabilem virum abbatem Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et dominam Agnetem d'Achainviller ex altera super quadam pecia terre site juxta hastam Artenai inter Evram Villam et Siccam Vallem quam domus Dei de Evra tenet dictus abbas et dicta Agnes in probos viros Bernardum presbiterum de Sancto Benedicto et Villelmum de Vievi compromiserunt quidquid super dicta terra per ipsos pace vel judicio fuisset ordinatum ratum et gratum habituri dicti vero compromissores Bernardus et Villelmus coram me de assensu partium taliter pacificaverunt quod dictus abbas in camparto et decima supradicte terre medietatem de cetero percipiet pacifice et quiete dicta autem Agnes aliam medietatem cum persionariis suis In cujus rei memoriam presentes litteras ad peticionem parcium sigilli mei munimine roboravi Actum sabbato post Letare Jerusalem anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio