Charter Document - 05400540

Charter Document - 05400540


Charter Number: 05400540
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis frater Joannes humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum Guillermus Rosselli in tribus arpentis et dimidio quarterio terre Odo Filius Regis in duobus arpentis et dimidio et dimidio quarterio Hato de Roortorio in tribus arpentis et dimidio et dimidio quarterio Joannes Evrardi in tribus arpentis et dimidio Evrardus Borgina in tertia parte arpenti et tribus obolatis Hodoim in tribus arpentis et uno quarterio burgenses de Evra castro vineas plantavissent in territorio nostro de Evra villa de quibus terris iidem burgenses debebant nobis decimam et terragium super quorum redditione videlicet decime et campipartis inter nos et ipsos contentio vertebatur tandem mediantibus bonis viris inter nos et predictos burgenses pacificatum fuit in hunc modium quod singuli eorum vel illi qui predictas vineas pro tempore possidebunt pro singulis arpentis solvent nobis annuatim in Annunciatione dominica in manu nostra vel mandati nostri in domo nostra de Evravilla tres solidos parisiensis monete supradictis decima et campiparte eisdem hominibus pro dictis denariis omnino remissis Si quis autem predictorum hominum predictas vineas possidentium in solutione predictorum denariorum pro rata ipsum contingente predicta die defecerit nobis tenetur ad emendam Verum cum Joannes de Belna miles major noster de Evra villa supradictos homines impediret quominus ipsi colerent vineas supradictas eo quod pro tractu dicte decime decimam partem et pro trituratione campiparti et residuo decime supra dicte decimam partem percipiebat talis inter nos et ipsum compositio intercessit quod pro jure quod habebat in rebus supradictis percipiet ipse et heredis sui singulis annis sex solidos parisiensium in abonamentis nostris de Evra villa et ita dictus major consentiente Elizabeth uxore sua et fidem corporalem super hoc prestante quittavit nobis quidquid juris et commodi habebat vel habere poterat in vineis supradictis ita tamen quod si forte vinee ille ad terram arabilem iterum devenirent idem major redditum suum sicut primitus consueverat percipere percipiet in eisdem cessante perceptione sex solidorum predictorum Quod ut ratum firmumque permaneat presentes litteras hominibus predictis sigillis nostris concessimus sigillatas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo mense decembri