Charter Document - 05400539

Charter Document - 05400539


Charter Number: 05400539
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis frater Joannes humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis quod cum talliam ad placitum in homines nostros de Boigneaux haberemus nos paupertati eorumdem cum talliam eisdem hominibus et eorum successoribus adbonavimus pro duodecim libris parisiensis monete dominica ante festum Omnium Sanctorum nobis vel mandato nostro apud Evram villam integraliter annuatim persolvendis Itaque si quis predictorum hominum vel successorum in solutione dicti adbonamenti pro rata ipsum contingente predicta die defecerit nobis tenebitur solvere emendam si vero pro dominio regis aliquas expensas fieri contingerit quicumque predictas terras possidebunt sive residentes de Boigneaux sive extra fuerint residentes secundum quantitatem adbonamenti de predictis expensis solvere tenebuntur [retentis] nostris reditibus justiciis et aliis consuetudinibus quas in eodem territorio antea habebamus In cujus rei testimonium presentes litteras sigillis nostris sigillatas eisdem hominibus de Boigneaux duximus indulgendas Actum anno Domini millesimo quadragesimo secundo mense decembri