Charter Document - 05400535

Charter Document - 05400535


Charter Number: 05400535
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Theodericus archidiaconus Aurelianensis in Domino salutem Noverint universi quod cum inter religiosos viros Joannem abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et presbyterum de Limer ex altera controversia verteretur super tertia parte decime parochie de Limer quam petebant ab eodem presbytero tandem mediantibus bonis viris pacificatum fuit inter partes nobis presentibus in hunc modum videlicet quod presbyter dicte ecclesie qui pro tempore fuerit tenetur reddere viris religiosis annuatim ad quindenam sancti Remigii in grangia sua de Limer octo minas misteoli et quinque minas avene ad mensuram Pyveris qualia crescunt in decima memorata dicti vero abbas et conventus dicte ecclesie de Limer in perpetuum quittaverunt quidquid petebant et habebant in decima supradicta Datum anno Domini MCCXLI mense februario