Charter Document - 05400534

Charter Document - 05400534


Charter Number: 05400534
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Adam vicecomes Meleduni notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum inter homines meos ex una parte et abbatem Sancti Benedicti ex altera contentio verteretur super territorio de Valliaco in quo dictus abbas petebat terragium tandem de proborum virorum consilio fuit inter partes compositum in hunc modum videlicet quod homines mei illi scilicet qui dictum territorium tenent et excolunt singulis annis tempore messium requirent et submonebunt dictum abbatem vel ejus servientem hora tertia ut suum terragium veniant percepturi si vero dictus abbas vel ejus serviens ad horam tertiam venerit habeat et percipiat suum terragium pacifice et quiete si non venerit vel miserit dictus abbas ad eamdem horam homines mei predicti ipsum vel ejus servientem usque ad vesperas expectabunt si ad horam vesperarum venerit vel miserit dictus abbas habeat et percipiat suum terragium ut dictum est Si non venerit vel miserit homines mei predicti facient dicto abbati suum terragium et in campo illo dimittent in quo debet percipi et haberi et de cetero segetum suarum suam facient voluntatem Si autem predicti homines mei requisierint vel submonuerint dictum abbatem vel ejus servientem ad horam vesperarum de terragio suo percipiendo et ad eamdem horam non venerit vel miserit dictus abbas predicti homines ipsum vel ejus servientem usque ad tertiam diei crastine expectabunt Si ad eamdem horam venerit vel miserit habeat terragium suum Si non venerit vel miserit homines predicti sibi facient suum terragium et in campo dimittent et de residuo suam facient voluntatem ut superius est expressum Si forte predictus abbas vel ejus serviens homines meos suspectos habuerit quin sibi legitime reddiderint et fecerint suum terragium et quin eos abbatem vel servientem requisierint hora nominata et certa de percipiendo terragio suo ut dictum est homines mei predicti in territorio predicto et non alibi super premissis tenentur facere juramentum nec dictus abbas vel ejus serviens dictos homines poterit super hoc ulterius laborare vel vexare In cujus rei testimonium presentes litteras volui sigilli mei munimine roborari Actum anno Domini MCCXLI mense decembri