Charter Document - 05400530
Charter Number: | 05400530 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis magister officialis curie Bituricensis salutem in Domino Noveritis quod constituti coram nobis Andreas dictus Miles et uxor sua dicta Grossa recognoverunt quod cum inter ipsos ex una parte et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex alia contentio verteretur super una platea sita ut dicitur apud Castellionem super Ligerim juxta domum monachorum ex una parte et juxta domum Renaudi Camus ex alia et eamdem in religiosum virum abbatem Sancte Columbe Senonensis et in Joannem de Corcellis militem super hoc a partibus compromissum fuisset fide hinc inde prestita quod ipsorum arbitrium observarent dicti arbitri suum super premissa protulerunt arbitrium in hunc modum videlicet quod dicti abbas et conventus darent dicto Andree et ejus uxori septem libras parisiensium et ita nihil juris in dicta platea de cetero per se vel per alios reclamarent sed dictis abbati et conventui remaneret in perpetuum quiete et pacifice possidenda quod arbitrium dictus Andreas et uxor sua gratanter et liberaliter acceperunt coram nobis per fidem prestitam promittentes quod de cetero non venirent et de dictis septem libris parisiensium grantum suum confessi sunt habuisse Datum et sigillo Bituricensis curie sigillatum anno Domini MCCXLI mense junio