Charter Document - 05400529
Charter Number: | 05400529 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Senonensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presentia constitutus Guillerinus filius quondam defuncti Guillermi de Mangecourt militis recognovit quod cum inter defunctum patrem suum ex una parte et viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex altera super consuetudinibus et reditibus agnorum charreii procurationis et justitie que omnia idem defunctus Guillelmus dicebatur habere in villis de Orval et de Bella Silva et in hominibus earumdem villarum ad dictos religiosos pertinentibus idem defunctus Guillelmus sicut a predicto filio suo audivimus omnia predicta et omnes alias consuetudines que in predictis villis et hominibus habebat dictis religiosis per fidem suam super hoc prestitam quittavit penitus et dimisit excepta decima omnium terrarum predictarum villarum quam sibi retinuit dictus Guillermus Hanc autem quittationem et dimissionem Petrus armiger qui se secundum dominum predictorum omnium esse dicebat de cujus feodo res predicte movebant sicut ipse dicebat voluit et concessit fide sua in manu nostra super hoc specialiter prestita promittens quod omnia predicta dictis religiosis tanquam secundus dominus feodi garentizabit erga omnes In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem ipsorum Guillerini filii supradicti defuncti et Petri armigeri sigillo Senonensis curie fecimus sigillari Actum anno Domini MCCXLI mense aprili