Charter Document - 05400528
Charter Number: | 05400528 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Gaufridus de Capella miles salutem in Domino Noverit universitas vestra quod religiosi viri abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis quatuor arpenta terre site apud locum qui vulgariter Ordebracia nuncupatur in parochia de Bolliaco sita cum aliis quatuor arpentis que a Gilone de Haiis hospite ipsorum ibidem comparavi mihi et heredibus meis concesserunt in perpetuum possidenda ita tamen quod de dictis arpentis herbergagio meo stagno meo pro majori parte et bosco quem emi a majore ipsorum de Bolliaco apud dictum locum sitis ego et successores mei abbatibus Floriacensibus qui pro tempore fuerunt homagium faciemus et ad feodum ligium tenebimus ab eisdem omnia supradicta salva fide in quam domino regi et aliis dominis ego tenebar ante susceptionem feodi supradicti In cujus rei memoriam presentes litteras sigilli mei feci munimine roborari Datum anno Domini MCCXL mense martio