Charter Document - 05400526

Charter Document - 05400526


Charter Number: 05400526
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1241
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati monasterii Sancti Benedicti Floriacensis ordinis Sancti Benedicti Aurelianensis diocesis salutem et apostolicam devotionem Sedes apostolica nonnunquam illos quos alias eorum devotione pensata honore speciali extulit dono gratie plenioris attulit ut eo majoris devotionis crescant meritis quo fuerint prediti ampliore Cum itaque sicut te accepimus referente usum mitre ac annuli persone tue specialiter duxerimus concedendum nos tuis supplicationibus inclinati monasterium tuum majori gratia prosequentes ut ex hoc devotius apostolice Sedi reddatur quod predictis mitra et annulo tu et successoribus tui uti libere valeatis auctoritate presentium indulgemus Nulli ergo omnino [] Si quis autem [] Datum Laterani VIII idus februarii pontificatus nostri anno decimo quarto