Charter Document - 05400525
Charter Number: | 05400525 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus divina miseratione Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod Gibelina et liberi ejus videlicet Simon Petrus Joannes fratres Hodeardis Joeta Margarita Maria et Agnes sorores eorumdem in nostra presentia constituti recognoverunt se vendidisse viro religioso abbati Sancti Benedicti Floriacensis quicquid habebant in majoria de Bosonvilla pro quadrigentis libris parisiensium de quibus prenominati Gibelina et liberi ejus coram nobis se tenuerunt pro pagatis recepit etiam dictus abbas predictum Simonem filium ejus Gibeline primogenitum in hominem suum ligium ad feodum de herbergagio et quadrigata terre et de omnibus vineis de Bosonvilla et remanent dicto Simoni due pecie terre ad campipartum ad Bosonvillam que non sunt de feodo supradicto Has autem conventiones et venditionem voluerunt laudaverunt et quittaverunt spontanei in perpetuum abbati predicto et monasterio beati Benedicti fide in manu nostra prestita promittentes quod contra predicta per se vel per alios venire de cetero nullatenus attentabunt nec in predicta venditione ratione dotalitii vel alia quacunque ratione aliud reclamabunt De his autem omnibus supradictis tenendis firmiter et servandis Isabellis de Estoois Gibeline filia supradicte in manu Joannis de Rubeomonte baillivi nostri Pithverensis de mandato nostro fidem prestitit corporalem Condictum etiam fuit quod Paganus de Roncia miles et predictus Simon Adam fratrem dicti Simonis minorem cum advenerit legitimus inducent ad hoc quod omnia predicta sicut sunt expressa superius bona fide laudabit et quittabit Quod si dictus Adam predicta facere recusaret prenominati Paganus et Simon pensionem tenebunt militarem apud Sanctum Benedictum donec idem Adam laudaverit et quittaverit supradicta et ad hoc se constituerunt plegios dicti Paganus et Simon se per fidem in manu nostra prestitam obligantes ad hoc In cujus rei testimonium ad petitionem partium presentes litteras dicto abbati concessimus sigilli nostri munimine roboratas Datum anno Domini MCCXL mense februario