Charter Document - 05400524

Charter Document - 05400524


Charter Number: 05400524
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1241
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Galterius Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod in presentia nostra constitutus Gilo Tempeste armiger recognovit se vendidisse viris religiosis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super Ligerim viginti duo arpenta terre arabilis sita in parochia Meinvillari in quinque peciis mensurata ad particam Sancti Benedicti pro centum sexaginta quinque libris parisiensium de quibus confessus est sibi plenarie fuisse satisfactum in pecunia numerata ab eisdem abbate et conventu in manu mortua perpetuo possidenda promittens per fidem in manu nostra corporaliter prestitam se dictis abbati et conventui super terra predicta rectam portaturum garentisiam erga omnes et quod contra venditionem eamdem per se vel per alium non veniet in futurum Hanc autem venditionem voluit laudavit et concessit coram nobis Clementia uxor prefati Gilonis spontanea non coacta fiducians in manu nostra quod in terra predicta ratione dotis vel alicujus alterius juris sibi competentis per se vel per alium nihil de cetero reclamabit Robinus vero de Montoire frater prenominati Gilonis de cujus feodo movere dicebatur primo loco terra jam dicta et Petrus [de] Maula miles et Joanna ejus uxor consanguinea nostra ad quorum feodum spectare dicebatur secundo loco terra supradicta venditionem predictam coram nobis concesserunt et laudaverunt promittentes fide data in manu nostra quod contra eam per se vel per alios venire in posterum non presument asserente prenominata Joanna sub fide prestita quod hoc faciebat propria et spontanea voluntate Guillelmus siquidem de Maula eorumdem Petri et Joanne filius canonicus Carnotensis venditionem antedictam coram nobis voluit et laudavit fiducians in manu nostra quod contra eam venire de cetero per se vel per alium nullatenus attentabit In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo nostro communivimus Datum Parisiis MCCXL mense februarii