Charter Document - 05400523
| Charter Number: | 05400523 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1241 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod cum inter religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et Gilonem Morin militem ex altera coram nobis contentio verteretur super censiva partis cujusdam domus site in claustro Sancti Benedicti de Returno Aurelianensis que fuit defuncti Johannis Morel quam censivam dictus Gilo dicebat ad se pertinere dictis abbate et conventu hoc negantibus et dicentibus se esse in possessionem dicte censive tandem pluribus diebus coram nobis assignatis dicto militi ad probandum intentionem suam cum dictus miles nullos testes produxisset ipse dicte liti et juri si quod habebat in ea renuntiavit in totum fide data promittens quod in predicta censiva per se vel per alium nil de cetero reclamabit Datum anno Domini MCCXLI
