Charter Document - 05400513

Charter Document - 05400513


Charter Number: 05400513
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Galterus Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod cum diu fuisset contentio inter Ferricum de Duisone militem ex una parte et Petrum priorem Sancti Petri Stampensis ex altera super eo quod idem Ferricus dicebat quod idem prior decimam quam habebat in parochia de Duisone non poterat in granchia vel subtectura aliqua reponere sine assensu et voluntate ipsius tandem idem miles in nostra presentia constitutus recognovit quod in hoc nihil juris habebat et si quid juris habebat prefate ecclesie Sancti Petri quittavit in perpetuum et remisit volens ut prior ejusdem loci ubicumque voluerit reponat de cetero decimam antedictam promittens fide prestita in manu nostra quod contra hoc per se aut per alium non veniet in futurum Persoysis vero jam dicti militis uxor Guillermus miles et Ferricus armiger filii ejusdem Ferrici militis quittationem eamdem coram nobis concesserunt et laudaverunt fiduciantes in manu nostra quod nihil juris ratione aliqua in dicta decima de cetero per se vel per alios reclamabunt prenominata muliere per fidem suam asserente quod hoc faciebat spontanea non coacta In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari Actum apud Feritatem anno Domini MCCXXXIX mense julio