Charter Document - 05400508

Charter Document - 05400508


Charter Number: 05400508
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Albericus miseratione divina Carnotensis episcopus salutem in Domino Noveritis quod nos subdelegationem factam a dilecto in Christo filio Thoma presbytero de Sainvilla in venerabilem virum Thomam archidiaconum et magistrum Gaufridum de Bulliaco canonicum Aurelianensem super decimis novalium sitis in parochia de Sainvilla de quibus inter ipsum et religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis controversia vertebatur ratam habemus et acceptam Datum apud Carnotum anno Domini MCCXXXVIII in Purificatione beate Marie Virginis