Charter Document - 05400506

Charter Document - 05400506


Charter Number: 05400506
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis cantor et succentor Sancti Georgii Pithuerensis judices a Domino Papa delegati salutem in Domino Noverit universitas vestra quod inter religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et Villelmum de Valescort dominum de Beronna ex altera questio verteretur coram nobis autoritate apostolica judicibus delegatis super nemoribus Sancti Benedicti de Beronna in quibus dictus Villelmus dicebat se habere usum suum ad voluntatem suam ita quod in dictis nemoribus nihil juris habebant dicti abbates et conventus nisi quod cum contingebat dicta nemora vendi medietatem nemorum ratione venditionis habitorum percipiebant tandem partes in presentia nostra constitute in hanc formam pacis convenerunt quod medietas dictorum nemorum ponetur in defenso in qua medietate dictus Villelmus aut heredes ejus aut prior de Varty aut aliquis alius aliquem usum non habebunt vendereturque medietas illa de septennio in septennium nisi de voluntate dictorum abbatis et conventus et domini de Beronna vel successorum suorum qui pro tempore erunt venditio fuerit prorogata et tunc sepedicti abbas et conventus medietatem denariorum habebunt ratione venditionis perceptorum vendetque nemus illud dominus de Beronna stabiturque ejus venditioni nisi forte infra mensem post venditionem factam aliquem invenerint dicti abbas et conventus qui dictum nemus carius velit comparare et tunc ille de dicto nemore per manum domini de Beronna investietur prima venditione non obstante cujus medietatem augmentationis percipient dicti abbas et conventus Quod si elapso septennio dominus de Beronna ab abbate vel ejus certo nuntio requisitus dictum nemus non vendiderit ex tunc singulis annis decem libras parisiensium solvet pro pena abbati memorato quandiu in mora fuerit vendendi dictum nemus in reliqua autem nemorum medietate dominus de Beronna qui pro tempore fuerit usum suum capiet ad opus domus sue solius de Beronna et prior ipsorum de Varti in illa medietate capiet annuatim viginti quadrigatas quarum octo erunt ad duos equos et duodecim ad unum equum et octo quadrigatas capiet a festo sancti Remigii usque ad festum Omnium Sanctorum et reliquas duodecim quadrigatas a Nativitate Domini usque ad Purificationem beate Marie et quando dictus prior voluerit mittere pro capiendis quadrigatis suis ante tres dies per nuntium suum de nuntiabit hoc ad domum domini de Beronna et extunc sine contradictione aliqua percipiet dictus prior quadrigatas memoratas terminis supradictis et si forte de illa medietate usuali aliquid venditum fuerit dicti abbas et conventus medietatem denariorum habebunt ratione venditionis perceptorum De supradictis autem nemoribus dominus de Beronna vel heredes sui nihil poterunt alicui dare aut in usum assignare nisi de voluntate abbatis et conventus et assensu speciali corumdem Hanc autem pacis formam dictus Villelmus de Beronna et Joannes frater ejus miles voluerunt concesserunt et approbaverunt promittentes fide corporali in manu nostra prestita quod contra compositionem istam de cetero per se vel per alios venire nullatenus attestabunt et sub eadem fidei sponsione omnia supradicta tenentur dictis abbati et conventui contra omnes garantire se et suos successores ad hoc fideliter faciendum obligantes Hanc autem formam compositionis nos duo judices sigillavimus tertio conjudice nostro videlicet capicerio ex legitima cause absente In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Domini MCCXXXVIII mense februario