Charter Document - 05400505
Charter Number: | 05400505 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Johanni abbati monasterii Sancti Benedicti Floriacensis ordinis Sancti Benedicti salutem et apostolicam benedictionem Ad ecclesiastici decoris augmentum reperta sunt insignia dignitatum que sacrosancta Romana Ecclesia meritis singulorum pensatis distribuit et devotis filiis prout dignum judicat obtinenda concedit Nos igitur tue merita probitatis et devotionem quam ad Apostolicam Sedem habere dinosceris attendentes usum mitre ac anuli de benignitate apostolica tibi personaliter indulgemus Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Laterani V kalendas decembris pontificatus nostri anno duodecimo