Charter Document - 05400498

Charter Document - 05400498


Charter Number: 05400498
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Belvacensis salutem in Domino Notum facimus universis quod ad nostram accessit presentiam Joannes prior de Varti significans nobis quod Odo Clericus de Varti defunctus quoddam manerium situm apud Varti juxta atrium cum pertinentiis quod ipse Odo acquisieret in terra prioratus de Varty eidem prioratui quondam dederat et concesserat in perpetuam eleemosynam post decessum Rainaldi filii ipsius Odonis possidendum pro quo dono et eleemosyna quidam predecessor ejus Petrus nomine quondam prior de Varty concesserat eidem possidere dictum manerium cum pertinentiis pro viginti duobus denariis censualibus reddendis dicto prioratui ad vitam ipsius Renaudi et prefatus prior quittavit ei redditum de villinagio quem predictum manerium debebat retento sibi dominio censive unde quia dictus prior timebat ne processu temporis prioratui de Varti probationum forte copia deperiret supplicavit nobis ut nos super hoc predicto prioratui providere curantes testes idoneos qui predicto dono et eleemosyne interfuerant quos ipse duceret presentandos reciperemus et examinaremus et eorum dicta in publicum faceremus redigi instrumentum vocato dicto Renaldo quem res tangebat ad videndum dictam testium receptionem si vellet interesse Nos vero attendentes petitionem dicti prioris justam esse ipsum Renaudum coram nobis fecimus convocari qui comparens confessus fuit ita esse sicut prior asserebat et ipso presente et non contradicente testes prioris recepimus et ipsos examinari fecimus diligenter quorum depositiones subscribuntur Dominus Joannes presbyter de Varty testis juratus dixit quod fuit presens apud Varti in ecclesia de Varty ante altare ubi audivit quod dictus Odo clericus legavit prioratui de Varty quoddam manerium cum quibusdam vineis et pertinentiis situm apud Varti juxta cimeterium quod ipse Odo Clericus acquisierat et domum fecerat in manerio et fecerat vineas plantari et tali conditione legavit dictus Odo manerium et vineas cum pertinentiis quod Renaudus filius ipsius Odonis teneret manerium et vineas quamdiu viveret et post ejus decessum manerium dictum cum vineis et pertinentiis reveniret ad dictum prioratum ita quod dictus Rainaldus non poterat vendere neque impignorare dictum manerium nec pertinentia et pro dicta concessione et legato concessit prior de Varty quod dictus R teneret quamdiu viveret manerium et pertinentia quitta ab omni exactione et servitio ad viginti duos denarios censuales per annum quamdiu viveret Requisitus si dictus Odo esset mentis compos tempore legati facti respondit quod sit et in sana vita et postmodum vixit per duodecim annos et plus de die dixit in quodam festo de hora dixit quod ante missam de presentibus dixit istum testem et plures alios de Varty interfuisse et credit quod Renaudus filius Odonis interfuit Credit etiam quod contestes sui interfuerunt Petrus Durandi testis juratus dixit idem quod primus testis adjiciens quod legatum fuit quadam die dominica post missam presentes fuerunt iste testis primus testis Villelmus major et dictus Odo et plures alii de quibus non recolit adjecit quod legatum oblatum fuit salva vita ipsius Odonis et R filii sui Villelmus major testis juratus dixit idem quod Petrus Durandi excepto quod de tempore non recolit de die dixit quod quadam die dominica nescit verum ante missam vel post Auditis igitur tam confessione dicti Renaudi quam depositionibus testium adjudicavimus dicto prioratui prefatum manerium cum pertinentiis in perpetuum possidendum salvo dicto R illo usufructu suo quamdiu vixerit Actum anno Domini MCCXXXVI mense martio feria tertia post Reminiscere