Charter Document - 05400492
Charter Number: | 05400492 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod magister Radulfus Aurelianensis canonicus in nostra presentia constitutus totam terram quam emit a Gileberto de Viridario et domum et vineam quas comparavit a Joanne Bellevie et terram quam emit a Radulfo Juglario et heredibus suis que omnia sita sunt in parochia de Floriaco conventui Sancti Benedicti Floriacensis pro remedio anime sue et anniversarium suum ab eodem conventu annis singulis faciendum in perpetuam ellemosinam post decessum suum contulit et concessit ita quod quamdiu vixerit in manu sua predicta omnia retinet et reservat Actum anno Domini MCCXXXVI mense augusto