Charter Document - 05400490

Charter Document - 05400490


Charter Number: 05400490
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Guillelmus de Mangecourt miles salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter me ex una parte et religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex altera super consuetudinibus et reditibus quorum quosdam juste quosdam vero minus juste sicut per legitimorum testium assertionem didici in villis de Orvau et de Bella Sylva et hominibus earumdem villarum ad eosdam religiosos pertinentibus petebam contentio verteretur tandem de bonorum virorum consilio inter me et ipsos hujusmodi compositio intercessit consuetudines agnorum charreium que in hominibus earumdem villarum habebam procurationem etiam et justitiam quas in dictis villis et in hominibus earumdem villarum me habere dicebam quod pars adversa penitus denegabat eisdem remisi penitus et quittavi nihil juris in supradictis hominibus et terris eorumdem excepta decima mihi et meis heredibus retinendo pro venditione vero et quittatione hujusmodi a dictis abbate et conventu centum et sexaginta libras parisiensium accepit modium etiam hybernagii quod dicti religiosi annuatim in grangia mea percipiebant ipsi mihi et meis heredibus quittaverunt Compositionem autem predictam fide corporaliter prestita laudavi volui et concessi Philippus et Guillelmus filii mei dictam compositionem fide corporali prestita laudaverunt et concesserunt sub eadem fide firmiter promittentes quod contra prefatam compositionem in posterum per se vel per alium non venirent Guillelmus etiam armiger filius de Joceran militis de cujus feodo movent res superius nominate fide prestita predictam laudavit voluit concessit Ego vero et dicti filii mei sub eadem fide promisimus quod hec faciemus laudari et concedi ab Aalis uxore mea infra instantem quindenam Natalis Domini coram domno archiepiscopo Senonensi vel ejus officiali et super premissis litteris domini Senonensis archiepiscopi vel ejus officialis infra dictum terminum confici faciemus et de hoc faciendo dedimus fide jussores Sostanum de Soisiaco Stephanum de Corbeigles Joannem de Soupes milites Guillelmum dominum feodi et Guillelmum Boissum fidejussoribus prius a me datis per dationem secundorum privilegiorum minime absolutis Promisimus etiam ego et filii mei quod predictam a secundo domno feodi laudari et concedi similiter infra dictum terminum faciemus et coram domino Senonensi archiepiscopo vel ejus officiali et litteras eorumdem super hoc fieri promisi etiam sub eadem fide me et heredes meos in partibus Vastinensibus dictos homines ab omni telanio et pedagio garentire Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto die martis post festum Annuntiationis Beate Marie Virginis