Charter Document - 05400489
Charter Number: | 05400489 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei abbati Sancte Columbe Senonensis salutem et apostolicam benedictionem Dilectus filius [] abbas monasterii Floriacensis ordinis Sancti Benedicti quod ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinet proposuit coram nobis quod nuper monasterio ipso pastoris regimine destituto ipse et alii monachi ejusdem volentes futuri abbatis restringere potestatem super habendo camerario et monachis villarum constituendis prepositis facere statuta pro sue libito voluntatis ad ea servanda astringentes se vinculo juramenti Super quibus idem abbas provideri a nobis humiliter postulavit presertim cum in eis expresse auctoritas Sedis Apostolice sit excepta Cum igitur vacante monasterio dicti monachi nullam faciendi statuta hujusmodi habuerint potestatem mandamus quatenus si est ita denunties dictum abbatem ad observationem eorum aliquatenus non teneri in eodem monasterio camerarium institui secundum statuta a nobis super reformatione ipsius ordinis edita faciendo contradictores [] Datum Viterbii XVI kalendas martii anno nono