Charter Document - 05400481

Charter Document - 05400481


Charter Number: 05400481
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Bartolomeus divina permissione Sancti Benedicti Floriacensis humilis abbas totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos abonamentum quod debebant nobis homines de Bosonvilla et de Boilliaco videlicet pro quolibet equo aut bove tres solidos pro asino unum solidum sex denarios et qui non habebat equum aut asinum duos solidos eisdem quittavimus videlicet hominibus nostris de Bosonvilla dictum abonamentum quittavimus pro quindecim libris annuatim nobis die dominica post festum Omnium Sanctorum apud Bosonisvillam persolvendis hominibus vero nostris de Bogliaco pro decem libris parisiensium nobis ad dictum terminum apud Boliacum persolvendis Si quis autem infra annotatum terminum censum sibi impositum non reddidit in nostram incidet emendam Si vero pro domino rege aliquas fieri contigerit missiones secundum mensuram abonamentorum quam terra de nostra tenuerint sive inter territorium dictarum villaru msive extra residentes fuerint in dictis missionibus ponere tenebuntur ita tamen quod possessores masurarum nostrarum in dictis territoriis masuras non poterunt vendere nisi totam vel dimidiam vel tertiam vel quartam vel quintam partem vendiderint nec etiam hujusmodi venditio rata habebitur nisi in homines ejusdem territorii fiat venditio ita quod possessor dicte partis pro portione ipsum contingente de dicto abonamento tenebitur solvere Si vero abbatem nostri monasterii Romam ire contigeret vel ipsum monasterium [quod absit] incendio concremari cum dictis quindecim libris homines nostri de Bosonvilla septem libras decem solidos solvere tenebuntur homines vero de Boilliaco cum predictis decem solidis centum denarios corregium etiam hominibus nostris de Bosonvilla quittavimus salvis nobis in omnibus consuetudinibus et justitiis nostris quas in dictis terris antea habebamus Ne vero super his in posterum posset calumnia suboriri presentes litteras fecimus sigillorum nostrorum munimine roborari Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto mense augusto