Charter Document - 05400479

Charter Document - 05400479


Charter Number: 05400479
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus has litteras inspecturis W archipresbiter de Argentonio salutem in Domino Noverit universitas vestra quod coram nobis constitutus Monachus de Ablor quitavit Deo et monachis Sancti Benedicti Salensis in perpetuum prata de Fonte Desiderato et quinque denarios et dimidiam gallinam quos ipse percipiebat annuatim a la Beneresse voluit etiam dictus monachus et concessit quod prefati monachi perciperent de cetero annuatim in prato suo de Fonte Desiderato duos denarios et obolum Hanc autem quitationem et concessionem fecit dictus Monachus fide prestita in manu nostra promittens firmiter et concedens quod de cetero contra predictam per se vel per alium venire nullatenus attemptaret Ut vero ista quitatio et concessio robur obtineat firmitatis nos ad petitionem jam dicti Monachi de Ablor monachis Sancti Benedicti Salensis litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine consignatas Actum anno Domini MCCXXXV tercio mense martio