Charter Document - 05400477

Charter Document - 05400477


Charter Number: 05400477
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Frater O de Rupe domorum militie Templi in Francia preceptor omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Universitati vestre significamus quod fratres nostri de bailliva Trecensi receperunt [ad] admodiationem perpetuam a monachis Sancti Benedicti quidquid ipsi monachi habebant apud Erri et Emechon et in finagio seu territorio earumdem villarum in terris videlicet censibus terragiis custumiis pratis necnon et in aliis omnibus juribus et commodis exceptis corporibus hominum suorum quos sibi retinuerunt pro quindecim sextariis bladi ad mensuram Trecensem videlicet quatuor sextarios et dimidium siliginis et decem sextarios et dimidium avene et triginta solidos solvendos singulis annis in perpetuum a fratribus nostris dictis monachis vel eorum mandato apud Erri in domo nostra in vigilia Omnium Sanctorum Sancitum etiam fuit et condictum quod nos non poterimus hominibus eorum auferre terras terragiables quandiu ipsi terragia persolvent Nos igitur istam admodiationem ratam habentes et firmam presentes litteras fecimus confici et sigilli nostri munimine roborari Actum anno Domini MCCXXXIII mense januario