Charter Document - 05400475

Charter Document - 05400475


Charter Number: 05400475
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentibus litteris inspecturis Hugo decanus Floriacensis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod domna Philippa de Valentere Henricus filius ejus Odo La Caile miles et uxor ejus filia ejusdem Philippe quidquid habent in decimatione apud Ide sita quam decimationem ipsi tenent ab Adam de Mauris et idem Adam a nobis tenet in feodum venerabilibus viris abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis pro triginta libris parisiensium pignori obligerunt fide corporali prestita promittentes quod dictos religiosos super prefata obligatione per se vel per alium nullatenus molestarent et contra omnes dictis abbati et conventui dictam decimam garentirent Condictum fuit inter partes quod quotiescunque voluerit dicta Philippa et alii prenotati et heredes eorumdem dictam decimam possint redimere quindecim diebus ante festum sancti Joannis Baptiste Hanc autem obligationem prefatus Adam et Sibilla uxor ejus voluerunt et laudaverunt et nos dictam obligationem ad petitionem partium similiter volumus et laudamus et ne super hoc posset in posterum calumnia suboriri dictis religiosis presentem cartulam dedimus sigilli nostri munimine roboratam Datum anno Domini MCCXXXII mense februarii