Charter Document - 05400464
Charter Number: | 05400464 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Guillielmus Menerius castellanus Stampensis salutem in Domino Notum facimus quod cum inter viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et Nicolaum de Gravella militem et ejus uxorem ex altera contentio verteretur super eo quod dictus Nicolaus et ejus uxor dicebant se habere et debere percipere singulis diebus duas somas ad asinos vel ad equos in nemoribus dictorum abbatis et conventus apud Plessiacum quod pars adversa penitus denegabat tandem de bonorum virorum consilio coram domino rege fuit in Guillielmum de Baines militem a partibus compromissum qui Guillielmus quia non poterat commode interesse nos rogavit ut in nos susciperemus arbitrium memoratum quod in nos suscepimus ad ejus petitionem de partium consensu dicto Nicholao et ejus uxore fide prestita et dicto abbate pro se et conventu suo firmiter promittentibus se dictum nostrum super dicta contentione inviolabiliter observare nos vero facta diligenti inquisitione a testibus hinc inde productis videlicet Radulpho Parvo Christiano Godefridi Roberto Bonnere Hodario de Erovilla Guillielmo Pesart Roberto Moysant Hodacro Moysant Radulpho de Auton et prenotato Nicholao de Gravella qui confessus est coram nobis quod Arnulphus major de Plesseio dixit ei pluries quod ipse vel avus suus nichil juris habebant percipiendi memoratas somas in nemoribus supradictis Dictum nostrum protulimus in hunc modum quod dictus Nicholaus vel uxor ejus nullum jus habent percipiendi dictas somas in nemoribus supradictis In cujus rei emmoriam presentes litteras fecimus ad petitionem partium sigilli nostri impressione communiri Actum anno Domini MCCXXXI mense aprili