Charter Document - 05400458
Charter Number: | 05400458 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Laurentius officialis Aurelianensis in Domino salutem Noverint universi quod in nostra constituti presentia Radulphus de Marigniaco et Stephanus filius ejus pro animarum suarum remedio dederunt et concesserunt in perpetuam eleemosynam prioratui Sancti Gervasii Aurelianensis quintam partem totius terre quam apud Floriacum habebant in censiva Sancti Benedicti Floriacensis et residuum terre ejusdem recognoverunt se vendidisse priori et monachis predictis prioratus pro septem libris parisiensium de quibus ipsi Radulphus et Stephanus coram nobis se tenuerunt integre pro pagatis fide prestita promittentes venditionem eam priori et monachis dicti loci qui pro tempore fuerint legitime garentire Joannes vero et Philippus de Marrigniaco fratres dicti Radulphi predictas eleemosynam et venditionem laudaverunt voluerunt et etiam concesserunt Constituerunt insuper se plegios per fidei interpositionem astrictos deferenda super premissis legitima garentia Odelina vero dicti Radulphi uxor supradictam venditionem et eleemosinam volens similiter et concedens renuntiavit fide media omni juri si quod in dicta terra ratione dotalitii seu alia quacumque ex causa habere poterat aut debebat In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad petitionem partium fieri et sigillo Aurelianensis curie fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXIX mense aprili